MENSAE Secundae dicebantur

MENSAE Secundae dicebantur
MENSAE Secundae dicebantur
cum apponerentur Bellaria, Graec. πέμματα seu τραγήματα, quô vocabulô, omne genus secundae Mensae lignificabatur, puta: Nuces, pyra, poma, ficus, oleae, uvae et alia, de quibus multa habet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19. et 20. ac Varro apud A. Gellium l. 13. c. 11. Hinc Martial. l. 2. Epigr. 80. v. 11.
Mensae munera si voles secundae,
Marcentes tibi porrigentur uvae,
Et nomen pyra quae ferunt Syrorum.
Et Horat. l. 2. Sat. 2.
——— Tum pensilis uva secundas
Ornabat Mensas, et nux cum duplice ficu.
Interim, quia Veteribus ex pomis constabant, quô nomine omnia τὰ τῆς ὀπώρας comprehendebant, hinc Secunda Mensa dicta est Mensa pomorum. Unde Horatio Sat. 3. l. 1. Ab avo usque ad mala: idem est, ac ab initio cenae, ad finem: et Servius in illum versum Virgilii, Aen. l. 1. v. 220.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae:
romanorum, inquit, exsequitur morem, quorum duae erant Mensae, una epularum, altera pomorum. Ael. Lamprid. de Alex. Severo c. 37. Pomis, inquit, vehementer indulsit, ita ut Secunda Mensa illi saepius poneretur; unde etiam iocus exstitit, Non Secundam Mensam Alexandrum habere, sed secundum. Vide Anton. Thysium ac Iac. Oiselium Notis in Gellii locum citatum. In his Mensis Veteres poculis indulgebant, et ut ait Horatius l. 2. Sat. 2.
——— Ludus erat, culpâ potare Magistrâ.
Unde A. Gellius l. 19. c. 9. Ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, i. e. ubi prima Mensa sublata: et Plin. l. 12. c. 1. Arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. Ex iis recreans membra olei liquor, viresque potus vinl, tot deniqut sapores annui sponte provenientes: Et Mensae (depugnetur licet earum causâ cum feris, et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur) etiammum tamen secundae, etc. Vide quoque supra Connarus, Epidipnides etc. infra Potandi. Ante missus autem huius mensae coronas et unguenta inferri solita, dicemus ubi de Ungendi ritu. Addam aliquid de Mensa, a Pucrperis, totâ primâ hebdomade, olim Iunoni proposita, super quam votivus infans Diis oblatus et commendatus, votis, quae suscepta fuerant, vel solutis veladauctis. Cuius ritus meminit Tertullian. l. de Anima, Dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadem Iunoni Mensa proponitur. Erat autem fere ara, in qua libatum; addebaturque Deae lectus. Vide Thom. Bartholinum de Puerperio Veter.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • COENA — quasi κοινὴ, quia antiquitus seorsim solebant prandere Romani, cenare cum amicis, Plut. Symp. l. 8. c. 6. Comessationem antecedebat et Prandium primo, dein Merendam sequebatur. Olim Vesperna dicta, a vespertino, quô sumebatur, tempore, hora enim… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIBUM Veteres quater in die sumere soliti sunt — Prima enim erat matutina ientatio, quam Prandiculum appellavêre prisci; mox Prandium: tum Cena: postremo Comessatio. Quibus apud Graecos responderunt Α᾿κράτισμα vel διανηςτισμὸς, Α᾿ριςτον, Δεῖπονο, Δόρπον: vel secundum Athenaeum, Α᾿κράτισμα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNGENDI Ritus — olim frequens admodum. Namque infantem uterô egressum statim lavabant, partim sale, partim aquâ, eâque vel tepidâ, vel fervente, vel frigidâ, quâ Germani etiam legitimum fetum explorârunt, Lacones vinô: Additum apud Graecos oleum in χύτλῳ, de quo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”